TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 3.] Quoniam persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam.» Vide nos, vide caput nostrum pro nobis: «Quoniam persecutus est inimicus animam meam.» Persecutus est plane et diabolus animam Christi, et Judas animam magistri: et nunc ad persecutionem corporis Christi idem diabolus manet; Judas autem Judae succedit. Non ergo deest de quo dicat et corpus, «Quoniam persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Humiliavit,» inquit, «in terra vitam meam.» Alio loco dicitur: «Curvaverunt animam meam» 33Psal. LVI, 7 . Quid enim nobiscum agit, quisquis persequitur, nisi ut relicta spe coelesti terram sapiamus, persecutori cedentes terrena diligamus? Et illi quidem, quantum in ipsis est, hoc agunt: nobis autem hoc non contingat, quibus dicitur, «Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram: mortui enim estis» 34Coloss. III, 1-3 . Nam non justificabitur coram Deo omnis vivens. Illi ergo vel aperte saeviendo, vel occulte insidiando conantur perducere vitam nostram ad terram: contra hos vigilemus, ut dicere possimus, «Nostra enim conversatio in coelis est» 35Philipp. III, 20 . «Humiliavit,» inquit, «in terra vitam meam» inimicus.

Notes

  1. 33. Psal. LVI, 7
  2. 34. Coloss. III, 1-3
  3. 35. Philipp. III, 20