Sed infidelibus tanquam pravae et amaricanti generationi, cum adhuc esca esset in ore ipsorum, ira Dei ascendit in eos, et occidit in plurimis eorum: hoc est, plurimos eorum, vel sicut nonnulli codices habent, pingues eorum. Quod quidem in graecis quos habuimus, non invenimus. Sed si hoc est verius, quid aliud intelligendi sunt pingues eorum, nisi superbia praevalentes, de quibus dicitur: Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum 68Psal. LXXII, 7 ? Et electos Israel impedivit. Erant illic etiam electi, quorum fidei non contemperabatur generatio prava et amaricans. Impediti sunt autem ne aliquid eis prodessent, quibus paterno se affectu consulere cupiebant. Quibus enim Deus irascitur, quid misericordia confertur humana? An potius simul cum eis compeditos etiam electos intelligi voluit; ut qui mente et vita discernebantur, ad exemplum non justitiae tantum, sed etiam patientiae, cum illis molestias sustinerent? nam sanctos cum peccatoribus non ob aliam forsitan causam etiam captivos ductos esse didicimus, quoniam in Graecis codicibus non ἐνεπόδισεν, quod est impedivit; sed συνεπόδισεν legimus, quod est potius compedivit.