TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 136.] Recolens autem iste dolorem poenitentiae praevaricationis suae, «Exitus aquarum,» inquit, «descenderunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam:» id est, ipsi oculi mei. Nam in quibusdam codicibus et hoc legitur, «Quia non custodivi legem tuam. Descenderunt» ergo «exitus aquarum,» id est effusiones lacrymarum. Et ea locutione qua dicere potuit, Montes descenderunt pedes mei; etsi non diceret, per montes, vel, in montes: ea locutione dicitur, Scalas descendit, etsi non dicatur, per scalas; aut, Piscinam descendit, etsi non dicatur, in piscinam. Et bene ait, «descenderunt,» humilitate scilicet poenitendi. Ascenderunt enim, quando per superbiam contumacem erecti fuerant et elati. Sursum enim sibi esse videbantur, quando ignorantes Dei justitiam, constituere volebant suam 445Rom. X, 3 : in qua fatigati et legis praevaricatione confusi, ab illa elatione descenderunt flendo, ut justitiam Dei potius impetrarent poenitendo. Sunt codices qui non habent «descenderunt,» sed «transierunt,» tanquam exaggeranter diceret transisse se flendo fontes aquarum; ut hoc intelligamus «exitus aquarum:» id est, plus flevisse, quam manant aquae de suis exitibus. Cur autem non custodita lege sic fletur, nisi ut impetretur gratia, quae poenitentis delet iniquitatem, et credentis adjuvat voluntatem?

Notes

  1. 445. Rom. X, 3