[vers. 4.] Verba oris ejus iniquitas et dolus: noluit intelligere, ut bene ageret. Videtis quia voluntati illud tribuit: quia sunt homines qui volunt intelligere, et non possunt; sunt autem homines qui nolunt intelligere, ideo non intelligunt. Noluit intelligere ut bene ageret.