Tales etiam istos patimur. Primo sibi veritatem tenere videbantur: non cessavit Deus, non quievit. In Ecclesia sua praedicata est veritas, in visceribus matris aperta sunt eorum mendacia: patefactum est quod lucet; demonstrata est civitas super montem constituta, quae abscondi non potest, et lucerna posita est super candelabrum, quae lucet omnibus qui in domo sunt 28Matth. V, 14, 15. Ubi enim latet Ecclesia Christi? ubi latet veritas Christi? Nonne ipse est mons qui crevit ex minimo lapide, et implevit universam faciem terrae 29Dan. II, 35? Convincuntur hinc, non habent quod dicant contra Ecclesiam. Et quid eis remansit? Quid nos quaeritis? quid nos vultis, dicunt? recedite a nobis. Dicunt autem et suis: Nemo cum illis loquatur, nemo illis conjungatur, nemo illos audiat. Indignatio eorum, indignatio serpentium: sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet vocem incantantium, et medicamenti, hoc est vocem medicamenti, medicati a sapiente. Nonne hinc jam intelligitur quale medicamentum, quando vocem dicit? Numquid medicamentum habet vocem? Est quoddam medicamentum quod habet vocem. Medicamentum portamus; vocem ejus audite, non quomodo aspides surdae. Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. Vox est medicamenti, et hoc medicati a sapiente. Jam enim venit Christus qui impleret Legem et Prophetas 30Matth. V, 17, qui veritatem ipsam firmaret: in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 31Id. XXII, 40.