«Qui coronat te in miseratione et misericordia.» Jam enim forte quasi arrogans esse coeperas, cum audires, «coronat te.» Ergo magnus sum, ergo luctatus sum. Cujus viribus? Tuis, sed ab illo subministratis. Nam luctaris, manifestum est; et ideo coronaberis, quia vinces: sed vide quis prior vicerit, vide quis te faciat etiam secundo victorem. «Ego,» inquit, «vici saeculum, gaudete» 18Joan. XVI, 33 . Et unde gaudemus, si ille vicit saeculum? quasi nos vicerimus? Ita plane gaudeamus, quia nos vicimus. Qui in nobis victi sumus, in illo vicimus. Ergo coronat te, quia dona sua coronat, non merita tua. «Plus omnibus illis laboravi,» ait Apostolus: sed vide quid adjungit, «Non ego autem, sed gratia Dei mecum» 19I Cor. XV, 10 . Et post labores omnes exspectat ipsam coronam, et dicit, «Bonum agonem certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in illa die justus judex» 20II Tim. IV, 7, 8 . Quare? Quia «agonem certavi.» Quare? Quia «cursum consummavi.» Quare? Quia «fidem servavi.» Unde certasti? unde fidem servasti? «Non ego autem, sed gratia Dei mecum.» Ergo et quod coronaris, illius misericordia coronaris. Nusquam sis superbus; semper lauda Dominum, omnes retributiones ejus noli oblivisci. Retributio est, cum peccator et impius vocatus es, ut justificareris. Retributio est, cum erectus et gubernatus es ne caderes. Retributio est, cum tibi vires subministratae sunt, ut usque in finem perseverares. Retributio est, ut etiam caro ista tua qua premebaris, resurgat, et nec capitis tui capillus intereat. Retributio est, ut post resurrectionem coroneris. Retributio est, ut in aeternum Deum ipsum sine defectu laudes. Omnes retributiones ejus noli oblivisci, si vis ut benedicat anima tua Dominum, «qui coronat te in miseratione et misericordia.»