[«vers.» 2, 3.] Audi et vocem Dei discernentis, audi et vocem Domini dividentis flammam ignis 15Psal. XXVIII, 7 : «Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccantium sumitis?» Sicut alibi: «Usquequo graves corde» 16Psal. IV, 3 ? Numquid et usque ad adventum ejus qui lumen est cordis? Dedi legem; duriter restitistis: misi Prophetas; injuriis affecistis, aut interfecistis, aut haec agentibus connivistis. Sed ut illis nec loqui dignum sit, qui occiderunt servos Dei praemissos ad se; vos qui cum haec fierent tacuistis, id est, vos qui eos qui tunc tacuerunt, velut innocentes imitari voluistis, «Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccantium sumitis?» Numquid etiam nunc et ipse haeres veniens occidendus est? Nonne ipse propter vos sine patre esse voluit tanquam pupillus? nonne propter vos esurivit et sitivit ut egenus? nonne ad vos clamavit, «Discite a me quia mitis sum et humilis corde» 17Matth. XI, 29 ? Nonne pauper factus est, cum dives esset, ut ipsius paupertate ditaremini 18II Cor. VIII, 9 ? «Judicate» ergo «pupillo et egeno; humilem et pauperem justificate.» Non illos propter se superbos et divites, sed istum propter vos humilem et pauperem, justum credite, justum praedicate.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 15. Psal. XXVIII, 7
- 16. Psal. IV, 3
- 17. Matth. XI, 29
- 18. II Cor. VIII, 9