TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 142.] Nec immerito obliti sunt verborum Dei, qui suam justitiam constituere voluerunt, ignorantes justitiam Dei 451Rom. X, 3 : iste autem junior non est oblitus, qui non suam voluit habere justitiam, sed Dei, de qua etiam nunc dicit, «Justitia tua justitia in aeternum, et lex tua veritas.» Quomodo enim non veritas lex, per quam cognitio peccati, et quae testimonium perhibet justitiae Dei? Sic enim dicit Apostolus: «Justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas» 452Id. III, 20, 21 .

Notes

  1. 451. Rom. X, 3
  2. 452. Id. III, 20, 21