TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 1.] Confitemini Domino, quoniam suavis est, quoniam in saeculum misericordia ejus.» Hoc confitemini, quoniam suavis est: si gustastis, confitemini. Non potest autem confiteri qui gustare noluit: unde enim dicturus est suave esse quod nescit? Vos autem si gustastis quam suavis est Dominus 4I Petr. II, 3 , «Confitemini Domino, quoniam suavis est:» si gustastis aviditate, confessione eructate. «In saeculum» enim «misericordia ejus,» id est, in aeternum. Hic enim ita positum est, «in saeculum,» quia et in nonnullis Scripturae locis, «in saeculum,» id est, quod Graece εἰς αἰῶνα dicitur, in aetornum intelligitur. Neque enim misericordia ejus ad tempus est, et non in aeternum; cum ideo sit super homines haec ejus misericordia, ut vivant cum Angelis in aeternum.

Notes

  1. 4. I Petr. II, 3