TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 10.] Et factus est Dominus refugium pauperi . Quantumlibet persequatur inimicus ille, qui conversus est retro, quid nocebit eis quorum refugium factus est Dominus? Sed hoc fiet, si in saeculo hoc, cujus ille magistratus est, pauperes esse delegerint, nihil amando quod vel hic viventem aut amantem deserit, vel a moriente deseritur; tali enim pauperi refugium factus est Dominus, Adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. Sic pauperes facit, quoniam flagellat omnem filium quem recipit 31Hebr. XII, 6. Nam quid sit adjutor in opportunitatibus, exposuit cum addidit, in tribulatione: non enim convertitur anima ad Deum, nisi dum ab hoc saeculo avertitur; nec opportunius ab hoc saeculo avertitur, nisi nugatoriis ejus et noxiis et perniciosis voluptatibus labores doloresque misceantur.

Notes

  1. 31. Hebr. XII, 6