TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 15.] Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: sicut aqua effusus sum, ubi lapsi sunt persecutores mei; et timore dispersa sunt a me firmamenta corporis, hoc est Ecclesiae, discipuli mei. Factum est cor meum sicut cera liquescens, in medio ventris mei: sapientia mea, quae in sanctis libris de me conscripta est, tanquam dura et clausa non intelligebatur; sed postquam ignis meae passionis accessit, tanquam liquefacta, manifestata est, et excepta est in memoria Ecclesiae meae.