TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 10.] Et unde dormivit? Ex illo qui ingressus est ut videret, et congregavit iniquitatem sibi. Etenim homo pacis meae, in quem speravi, qui edebat panes meos, ampliavit super me calcaneum. Erexit super me pedem: conculcare me voluit. Quis est iste homo pacis ipsius? Judas. Et in illum Christus speravit, quia dixit, In quem speravi? Nonne illum ab initio noverat? nonne antequam nasceretur futurum sciebat? nonne omnibus discipulis suis dixerat, Ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est 43Joan. VI, 71 ? Quomodo ergo in illum speravit, nisi quia in membris suis ipse est, et quod multi fideles de Juda speraverunt, hoc in se transfiguravit Dominus? Quando enim videbant Judam multi qui crediderant in Christum, ambulare inter duodecim discipulos, sperabant in illum aliqui; quia talis erat, quales et caeteri: Christus autem quia in membris suis erat hoc sperantibus, quomodo in illis est esurientibus et sitientibus; quomodo dixit Esurivi, sic dixit Speravi. Proinde si sic illi dicamus, Domine, quando sperasti? quomodo illi dictum est, Domine, quando esuristi? Quomodo nobis ibi dixit, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 44Matth. XXV, 37, 40 ; sic potest dicere: Cum unus ex minimis meis speravit, ego speravi. In quem speravi? Homo pacis meae, in quem speravi, qui edebat panes meos. Quomodo ipsum ostendit in passione, de istis verbis prophetiae? Per buccellam illum designavit 45Joan. XIII, 26, ut appareret de illo dictum, Qui edebat panes meos. Rursus quando venit ut traderet eum, osculum illi dedit 46Matth. XXVI, 49, ut appareret de illo dictum, Homo pacis meae.

Notes

  1. 43. Joan. VI, 71
  2. 44. Matth. XXV, 37, 40
  3. 45. Joan. XIII, 26
  4. 46. Matth. XXVI, 49