[vers. 7.] Primo isti describantur. Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum. Vide si non taurus ille agnitus est. Audite, fratres: non quomodocumque transeundum est quod dixit, Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum. Sunt enim mali, sed macie mali; ideo mali, quia macri, id est exiles, exigui, tabe quadam necessitatis affecti: et ipsi mali, et damnandi; ferenda est enim magis omnis necessitas, quam perpetranda aliqua iniquitas. Tamen aliud est de necessitate peccare; aliud in abundantia. Pauper mendicus furtum facit; ex macie processit iniquitas: dives abundans rebus tantis, quare diripit res alienas? Illius iniquitas ex macie: hujus ex adipe processit. Ideo macro cum dicis: Quare hoc fecisti? Humiliter afflictus et abjectus respondet: Necessitas coegit me. Quare non timuisti Deum? Egestas compulit. Dic diviti: Quare haec facis, et non times Deum? si tamen tantus es qui possis dicere. Vide si vel dignatur audire; vide si non etiam in te ipso prodiet iniquitas ex adipe ejus. Jam enim praeceptoribus et correptoribus suis inimicitias indicunt; et fiunt inimici verum dicentibus, jam sueti compalpari verbis adulantium, aure molli, corde non sano. Quis dicat diviti: Male fecisti rapere res alienas? Aut forte si ausus fuerit aliquis dicere, et talis est cui non possit ille resistere, quid respondet? Totum in contemptum Dei loquitur. Quare? Quia superbus est. Quare? Quia pinguis est. Quare? Quia devotus ad victimam est. Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum.