TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Ideo non resurgunt impii in judicio: ideo scilicet, quia tanquam pulvis projiciuntur a facie terrae. Et bene hoc eis dixit auferri quod superbi ambiunt, id est ut judicent, ut hoc ipsum planius dictum intelligatur sequenti sententia: Neque peccatores in consilio justorum. Solet enim hoc modo repeti planius quod superius dicitur, ut peccatores intelligantur impii; et quod supra dictum est in judicio, hic dictum sit in consilio justorum. Aut certe si aliud sunt impii, aliud peccatores; ut quanquam omnis impius peccator sit, non tamen omnis peccator sit impius. Impii non resurgunt in judicio: id est, resurgent quidem, sed non ut judicentur, quia jam poenis certissimis destinati sunt; peccatores autem non resurgunt in consilio justorum, id est ut judicent, sed forte ut judicentur, ut de his dictum sit: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit: si cujus opus manserit, mercedem accipiet: si cujus autem opus exustum fuerit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem 18I Cor. III, 13-15 . 6 [vers. 6.] Quoniam novit Dominus viam justorum . Quemadmodum dicitur, Novit salutem medicina, morbos autem non novit; et tamen etiam morbi arte medicinae agnoscuntur; sic dici potest, nosse Dominum viam justorum, viam vero impiorum non nosse; non quia aliquid Dominus nescit, et tamen dicit peccatoribus: Non novi vos 19Matth. VII, 23 . Iter autem impiorum peribit, pro eo positum est, ac si diceretur: Iter autem impiorum non novit Dominus. Sed planius dictum est, ut hoc sit nesciri a Domino, quod est perire, et hoc sit sciri Domino, quod est manere: ut ad scientiam Dei esse pertineat, ad ignorantiam vero non esse; quia Dominus dicit: Ego sum qui sum; et: Qui est, misit me 20Exod. III, 14 .

Notes

  1. 18. I Cor. III, 13-15
  2. 19. Matth. VII, 23
  3. 20. Exod. III, 14