Itaque, fratres mei, hunc psalmum ascensionis cantemus ascensuri in corde; quia ut ascendamus descensum est ad nos. Nam vidit scalas Jacob, et in ipsis scalis demonstrati sunt ei ascendentes et descendentes 8Gen. XXVIII, 12 : utrumque vidit. Possumus putare ascendentes visos, proficientes; descendentes, deficientes: quia et revera invenimus hoc in populo Dei; alii proficiunt, alii deficiunt. Poterant istos significare illae scalae, sed forte melius intelliguntur omnes boni in illis scalis, et ascendentes et descendentes. Non enim frustra non dictum est cadentes, sed descendentes. Multum autem interest inter descendere et cadere. Nam quia cecidit Adam, ideo descendit Christus: ille cecidit, ille descendit; ille cecidit superbia, ille descendit misericordia. Non autem ipse solus descendit: et quidem de coelo ipse solus descendit; sed multi imitantes eum sancti descendunt ad nos, et descenderunt ad nos. Nam in quadam altitudine cordis habitabat Apostolus, cum diceret: «Sive enim mente excessimus Deo.» Jam quod mente excesserat, Deo excesserat. Excedens enim mente omnem humanam fragilitatem, omnem saeculi temporalitatem, omnia quaecumque nascendo et occidendo vanescunt, transeuntia haec; habitabat corde in quadam ineffabili contemplatione, quantum poterat, de qua dicit quia audivit ineffabilia verba quae non licet homini loqui 9II Cor. XII, 4 . Sed tibi illa loqui non posset: ipse autem videre illa utcumque posset, quae tibi loqui non posset. Itaque si semper manere vellet in eo quod videbat, et loqui non poterat, te non levaret ubi et tu posses videre. Quid autem fecit? Descendit. Nam ibi ait: «Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis» 10Id. V, 13 . Quid est, «temperantes sumus?» Sic loquimur, ut capere possitis. Quia et Christus talem se fecit nascendo et patiendo, ut possent de illo homines loqui: quia de homine homo facile loquitur. De Deo homo quando loquitur sic, quomodo Deus est? Homo autem de homine facile loquitur. Ut ergo magni descenderent ad parvos, et non illis tamen loquerentur nisi magnum; ipse qui magnus erat, factus est parvus, ut de illo magni parvis loquerentur. Audistis modo quod dico, cum Apostolus legeretur. Si autem advertistis , dixit hoc: «Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus.» Ergo spiritualibus in excelsis loquitur; carnalibus autem ut loquatur, descendit. Nam ut sciatis quia cum descendit, de illo qui descendit loquitur; ecce Joannes manentem in se loquitur: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.» Cape, si potes; arripe, cibus est. Sed dicturus es mihi, Ille quidem cibus est, sed ego infans sum, lactandus sum, ut idoneus fieri possint ad manducandum cibum. Ergo quia tu lacte nutriendus es, ille autem cibus est, ipse cibus per carnem tibi trajectus est ad fauces. Quomodo ergo cibum mater comedit, ut per carnem trajiciat ad infantem lac factum; sic cibus Angelorum Dominus «Verbum caro factum est,» et factus est lac: et dicit Apostolus, «Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis» 11I Cor. III 1, 2 . Ergo dando lac descendit ad parvulos; et quia descendit, descendentem dedit. Ait enim: «Numquid dixi me aliquid inter vos scire, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum» 12Id. II, 2 ? Quia si diceret tantum, «Jesum Christum,» est Jesus Christus etiam secundum divinitatem, secundum id quod erat Verbum apud Deum, Filius Dei Jesus Christus: sed hunc, id est, hoc modo dictum, parvuli non capiunt. Quomodo ergo capiunt qui lac capiunt? «Jesum Christum,» inquit, «et hunc crucifixum.» Suge quod pro te factus est, et crescis ad id quod est. Sunt ergo ascendentes et descendentes. In illis scalis et ascendentes sunt et descendentes. Ascendentes qui sunt? Qui proficiunt ad intellectum spiritualium. Descendentes qui sunt? Qui quamvis, quantum homines possunt, fruantur intelligentia spiritualium; tamen descendunt ad parvulos, ut talia eis dicant, qualia possunt capere, et lacte nutriti possint idonei fieri et validi ad capiendum cibum spiritualem. Isaias, fratres, etiam ipse ad nos de descendentibus fuit: nam et ipsi gradus ejus descendentis apparent. Cum enim diceret de Spiritu sancto, «Requiescet,» inquit, «super eum Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et Spiritus timoris Domini» 13Isai. XI, 2, 3 : a sapientia coepit, et usque ad timorem descendit: Quomodo ille qui docebat, a sapientia descendit usque ad timorem; tu qui discis, si proficis, a timore ascende ad sapientiam: scriptum est enim, «Initium sapientiae timor Domini» 14Prov. I, 7 . Jam ergo Psalmum audite. Ecce ante oculos nostros ponamus ascensurum hominem: ubi ascensurum? «In corde.» Unde ascensurum? Ab humilitate, id est a «convalle plorationis.» Quo ascensurum? Ad illud ineffabile quod cum dici non posset, dictum est, «In locum quem disposuit.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 8. Gen. XXVIII, 12
- 9. II Cor. XII, 4
- 10. Id. V, 13
- 11. I Cor. III 1, 2
- 12. Id. II, 2
- 13. Isai. XI, 2, 3
- 14. Prov. I, 7