Intendat Charitas vestra. Hic forte aliquis dicat mihi: De Novo Testamento est, quia «De bobus» non «pertinet ad Deum: Homines et jumenta salvos facies, Domine,» de Veteri Testamento est. Sunt qui calumnientur, et dicant non sibi consonare ista duo Testamenta. Ne forte aliud dicat in Vetere, aliud in Novo, et flagitet de me sententiam de Novo talem qualis haec est, «Homines et jumenta salvos facies, Domine;» quid facio? Nihil tam in capite Novi Testamenti, quam Evangelium. In Evangelio invenio quia omnia ista pertinent ad Deum, nemo erit jam qui contradicat. Numquid enim Apostolus Evangelio contrarius erit? Audiamus ipsum Dominum, principem et magistrum Apostolorum. «Respicite,» inquit, «volatilia coeli, quia non seminant, neque metunt, neque congregant in horrea; et Pater vester coelestis pascit illa» 22Matth. VI, 26 . Ergo et praeter hominem, animalia ista pertinent ad curam Dei, ut pascantur, non ut legem accipiant. Quod ergo ad dandam legem attinet, de bobus cura Deo non est; quod autem ad creanda, pascenda, gubernanda et regenda, omnia ad Deum pertinent. «Nonne duo passeres asse veneunt» (Dominus Jesus Christus dicit), «et unus ex eis non cadet in terram sine voluntate» «Patris vestri? Quanto magis vos pluris estis illis?» Noli ergo dicere: Non pertineo ad Deum. Pertinet ad Deum anima tua, pertinet ad Deum corpus tuum; quia Deus fecit et animam tuam et corpus tuum. Dicis forte: Non me numerat Deus in magna multitudine. Accedit ibi mirum de Evangelio: «Capilli capitis vestri omnes numerati sunt» 23Matth. X, 29-31 .