[vers. 1, 2.] Ipsius mediatoris vox est, manu fortis in conflictu passionis. Quae autem videtur optare inimicis, non malevolentiae votum est, sed enuntiatio poenae illorum: sicut in Evangelio civitatibus in quibus miracula cum fecisset, neque credidissent ei, non malevolentia optat quae dicit, sed quid eis immineat praedicit 1Matth. XI, 20.