TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cum autem inimicis eorum ista mala justitia ejus inflixerit; quae ipsis largita sit etiam temporalia misericordia ejus, accipite: «Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. Petierunt, et venit coturnix, et pane coeli saturavit eos. Disrupit petram, et fluxerunt aquae; abierunt in sicco flumina. Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia. Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt.» Non ut propter ista eum colant, sed ut ea quoque ad bonum aeternum referant atque convertant; id est, «Ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.» Quaecumque igitur alia bona dat Deus, referenda sunt ad gratuitum cultum ejus: ipse autem cultus ejus non est referendus ad alia bona, quae dat Deus; tunc enim erit gratuitus. Ad quod certamen provocans hostis, ausus est dicere Deo: «Numquid Job gratis colit Deum» (Job I, 9) ? Porro si in servum venundatus Joseph, et humiliatus, et exaltatus, locum fecit ad temporalia bona populo Dei, ut firmaretur super inimicos ejus; quanto magis Jesus venundatus et humiliatus a fratribus suis secundum carnem, et exaltatus in coelis, locum facit ad aeterna bona populo Dei, triumphanti de diabolo et angelis ejus? Audi ergo, semen Abrahae, non de carne glorians, sed imitans fidem; audite, servi Dei, et electi Dei, promissionem habentes vitae praesentis et futurae 55I Tim. IV, 8 . Si tentationes durae sunt in hoc saeculo, Joseph in carcere, Jesum in cruce cogitate. Si rerum temporalium prosperitas adjacet, non propter ipsam Deo, sed ipsa utimini propter Deum: nec eum existimetis propter vitae hujus necessaria coli a cultoribus suis, quae donat et blasphematoribus suis; sed quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis 56Matth. VI, 33 .

Notes

  1. 55. I Tim. IV, 8
  2. 56. Matth. VI, 33