[vers. 4.] Avertantur retrorsum, et erubescant qui cogitant mihi mala. Primo fuit impetus persequentium; modo remansit malevolentia cogitantium. Prorsus tempora sunt in Ecclesia persecutionis distincta sequentia. Factus est impetus in Ecclesiam, quando reges persequebantur: et quia praedicti erant reges et persecuturi et credituri, impleto uno, utique alterum sequebatur. Factum est et illud quod consequens fuit; crediderunt reges, data pax est Ecclesiae, coepit esse in culmine dignitatis Ecclesia, etiam in hac terra, etiam in hac vita: sed non deest fremitus persecutorum; impetus suos ad cogitationes verterunt. In illis cogitationibus tanquam in abysso ligatus est diabolus; fremit, et non erumpit. Dictum est enim de his temporibus Ecclesiae: Peccator videbit, et irascetur. Et quid faciet? Numquid quod primo? Attrahe, liga, percute. Non facit hoc. Quid ergo? Dentibus suis frendet, et tabescet 16Psal. CXI, 10 . Et his tanquam irascitur martyr; et tamen pro his orat martyr. Quomodo enim bene optavit illis de quibus dixit, Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam; sic et nunc, Avertantur retrorsum, et erubescant qui cogitant mihi mala. Quare? Ut non praecedant, sed sequantur. Qui enim reprehendit christianam religionem, et consilio suo vult vivere, quasi praecedere vult Christum; ut ille videlicet erraverit, et invalidus infirmusque fuerit, qui vel voluerit pati inter manus Judaeorum, vel potuerit: ille autem cordatus sit cavens ista omnia, declinans mortem, mentiens etiam inique ne moriatur, interficiens animam suam ut vivat corpore, magni consilii prudentisque sibi videtur. Praecedit reprehendens Christum; veluti antecedit Christum: credat in Christum, et sequatur Christum. Nam quod optatum est modo persecutoribus cogitantibus mala, dixit hoc ipse Dominus Petro. Praecedere quippe quodam loco Petrus voluit Dominum. Loquebatur enim Salvator de passione sua, quam si non suscepisset, nos salvi non essemus; et Petrus qui paulo ante eum confessus erat Filium Dei, et in illa confessione appellatus erat Petra, supra quam fabricaretur Ecclesia, paulo post Domino dicente de futura passione sua, ait: Absit, Domine; propitius esto tibi, non fiet istud. Paulo ante, Beatus es, Simon Bar Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est: modo repente, Redi post me, satana. Quid est, Redi post me? Sequere me. Praecedere me vis, consilium mihi dare vis; melius est ut consilium meum sequaris: hoc est, Redi retro, redi post me. Antecedentem compescit, ut retro redeat; et appellat satanam, quia vult praecedere Dominum. Paulo ante, Beatus: modo, Satanas. Unde paulo ante, Beatus? Quia non tibi, inquit, revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Unde modo, Satanas? Quia non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum 17Matth. XVI, 16 23 . Qui ergo volumus recte celebrare natalitia martyrum, desideremus imitationem martyrum; ne velimus praecedere martyres, et melioris consilii nobis videri esse, quia evitamus passiones pro justitia et pro fide, quas illi non evitaverunt. Ergo illi qui cogitant mala, et in luxuria nutriunt corda sua, avertantur retrorsum, et erubescant. Audiant ab Apostolo postea dicente: Quem autem fructum habuistis aliquando in quibus nunc erubescitis 18Rom. VI, 21 ?