TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] Qui salvos facis sperantes in te, a resistentibus dexterae tuae: a resistentibus favori quo mihi faves. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi: quae apparet perparva et exigua; per eam tamen dirigitur acies luminis quo lux et tenebrae dijudicantur, sicut per Christi humanitatem divinitas judicii discernens inter justos et peccatores. In tegmine alarum tuarum protege me: in munimento charitatis et misericordiae tuae protege me A facie impiorum qui me afflixerunt.