TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] Jam Charitati Vestrae quaedam sicut notissima loquimur, in quibus immorari non debemus: quia ea quae scitis, breviter commemorari debent. Filios Core nos esse intelligamus. Commemoro enim vos scientes, Core interpretari Calvitium; Dominumque nostrum, quoniam in Calvariae loco crucifixus est, adduxisse sibi multos, tanquam illud granum, quod nisi mortificatum esset, solum remaneret 1Joan. XII, 24; et eos qui adducti sunt, appellatos filios Core: hoc in mysterio. Caeterum fuerunt nescio qui filii Core illo tempore, quando ista cantabantur 2I Par. XXVI, 1: sed spiritus nos vivificare debet, non littera velare 3II Cor. III, 6. Nos ergo hic intelligamus, et videte si ea quae sequuntur, id est, quae habet psalmi ipsius contextus, congruunt nobis: et invenimus hic nos, si tamen inhaeremus membris ejus, cujus corporis caput in coelo est, ex illa passione ascendens, ut eos qui in humilitate jacebant, secum in ubertate adducat, fructum ferentes in tolerantia. Dictum est autem: In finem pro filiis Core, pro occultis, Psalmus. Occultum est ergo; sed ille ipse qui in Calvariae loco crucifixus est, nostis quia velum discidit, ut templi secreta patescerent 4Matth. XXVII, 51. Proinde quia crux Domini nostri clavis fuit, qua clausa aperirentur; credamus adfuturum eum nobis, ut ista occulta revelentur. In finem quod habet, semper Christum intelligere debemus. Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti 5Rom. X, 4. . Finis autem dicitur, non quia consumit, sed quia perficit. Nam et finitum cibum dicimus qui manducabatur, et finitam tunicam quae texebatur: illud ad consumptionem, hoc ad perfectionem. Quia ergo ultra quo tendamus non habemus, cum ad Christum pervenerimus, ipse cursus nostri finis dicitur. Nec putare debemus, quia cum ad illum pervenerimus, aliquid amplius debemus niti ut et ad Patrem perveniamus. Hoc enim putavit et Philippus, cum ei dixit: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Cum dicit, sufficit nobis, finem quaerit satietatis et perfectionis. Et ille, tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem 6Joan. XIV, 8, 9 . In illo ergo habemus Patrem, quia ipse in Patre, et Pater in ipso, et ipse et Pater unum sunt 7Id. X, 30.

Notes

  1. 1. Joan. XII, 24
  2. 2. I Par. XXVI, 1
  3. 3. II Cor. III, 6
  4. 4. Matth. XXVII, 51
  5. 5. Rom. X, 4.
  6. 6. Joan. XIV, 8, 9
  7. 7. Id. X, 30