[vers. 34, 35.] Verumtamen cum occideret eos, quaerebant eum: non propter aeternam vitam, sed vaporem citius finire metuentes. Quaerebant ergo eum, non utique ii quos occiderat, sed qui exemplo eorum occidi timebant. Sic autem de illis Scriptura locuta est tanquam hi Deum quaererent qui occidebantur, quia unus populus erat, et tanquam de uno corpore dicitur. « Et revertebantur, et diluculo veniebant ad Deum. Et rememorati sunt quia Deus adjutor eorum est, et Deus excelsus redemptor eorum est. » Sed hoc totum propter acquirenda temporalia bona, et vitanda temporalia mala. Nam qui propter beneficia terrena Deum quaerebant, non utique Deum, sed illa quaerebant. Et modo timore servili, non liberali dilectione Deus colitur. Sic ergo Deus non colitur: hoc enim colitur quod diligitur. Unde quia Deus rebus omnibus major et melior invenitur, plus omnibus diligendus est ut colatur.