Fide autem custodiuntur judicia justitiae Dei; cum sub Deo justo judice, nec recte factum infructuosum, nec peccatum creditur impunitum: sed pro hac fide quia multa et gravissima mala corpus pertulit Christi, «Humiliatus sum,» inquit, «usque valde.» Non enim ait, Humiliavi me; ut humilitatem quae in praecepto est, intelligi sit necesse: sed ait, «Humiliatus sum usque valde;» maximam scilicet passus persecutionem, pro eo quod juravit et statuit custodire judicia justitiae Dei. Et ne in tanta humiliatione fides ipsa deficeret, addidit, «Domine, vivifica me secundum verbum tuum:» hoc est secundum promissum tuum. Nam et verbum promissorum Dei lucerna est pedibus, et semitis lumen. Sic et superius, ut eum Deus vivificaret, oravit in humiliatione persecutionis, ubi ait: «Paulo minus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua: secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia,» id est martyria «oris tui.» Ubi intelligitur, si ipse non vivificet donando patientiam, propter quod dictum est, «In vestra patientia possidebitis animas vestras» 369Luc. XXI, 19 ; et de quo dictum est, «Quoniam ab ipso est patientia mea» 370Psal. LXI, 6 : non corpus in persecutione mortificari, sed animam, non custodiendo martyria et judicia justitiae Dei.