[vers. 11.] Tu autem, Domine, miserere mei. Hoc ex forma servi, hoc ex forma inopis et pauperis. Beatus enim qui intelligit super egenum et pauperem. Miserere mei, et resuscita me, et reddam illis. Videte quando dictum est, jam factum est. Occiderunt enim Christum Judaei, ne perderent locum 47Joan. XI, 48: illo occiso perdiderunt locum; eradicati a regno, dispersi sunt. Suscitatus reddidit illis tribulationem: reddidit ad admonitionem, nondum ad damnationem. Civitas enim illa in qua fremuit populus, tanquam leo rapiens et rugiens, exclamans, Crucifige, crucifige 48Luc. XXIII, 21, et Joan. XIX, 6 , eradicatis inde Judaeis, Christianos habet, a Judaeo nullo inhabitatur. Plantata est ibi Ecclesia Christi, unde eradicatae sunt spinae Synagogae. Proinde vere ignis eorum exarsit, sicut in spinis 49Psal. CXVII, 12: Dominus autem tanquam lignum viride erat. Hoc ipse ait, quando plangebant quaedam mulieres veluti moriturum Christum, Nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros: ex hoc praedicens, Suscita me, et reddam illis. Si enim in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet 50Luc. XXIII, 28, 31 ? Quando possit viride lignum consumi ab igne spinarum? Exarserunt enim velut ignis in spinis. Ignis spinas consumit, et cuicumque viridi ligno adhibetur, difficile accenditur, humor enim ligni resistit flammae lentae et marcidae, tamen idoneae ad consumendas spinas. Et suscita me, et reddam illis. Ne forte sane, fratres, minus potentem Filium, quam Patrem putetis, ex eo quia dixit, Suscita me, quod ipse se suscitare non possit. Hoc enim suscitavit quod mori poterat: id est, caro mortua est, caro suscitata est. Ne tamen putetis, quia Deus Pater Christi potuit suscitare Christum, id est carnem Filii sui; et ipse Christus, cum Verbum sit Dei aequale Patri, non poterat carnem suam suscitare: audite ex Evangelio, Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Hoc autem Evangelista, ne etiam inde dubitaremus. dicebat, inquit, de templo corporis sui 51Joan. II, 19, 21 , et resuscita me, et reddam illis.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 47. Joan. XI, 48
- 48. Luc. XXIII, 21, et Joan. XIX, 6
- 49. Psal. CXVII, 12
- 50. Luc. XXIII, 28, 31
- 51. Joan. II, 19, 21