TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 14.] Dic ergo, Domine Deus noster, quid indicis populo tuo, Israeli tuo? Immola Deo sacrificium laudis. Dicamus illi et nos: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi 76Psal. LV, 12 . Expaveram ne aliquid indiceres quod esset extra me, quod computabam in chorte mea, et a fure jam forte ablatum erat. Quid mihi indicis? Immola Deo sacrificium laudis. Ad me redeam, ubi inveniam quod immolem: ad me redeam, in me inveniam laudis immolationem: sit ara tua, conscientia mea. Immola Deo sacrificium laudis. Securi sumus, non imus in Arabiam thus quaerere, non sarcinas avari negotiatoris excutimus: sacrificium laudis quaerit a nobie Deus. Habebat hoc sacrificium laudis Zacchaeus in patrimonio suo, habebat vidua in saccello suo, habebat nescio quis pauper hospes in dolio suo; alius nec in patrimonio, nec in saccello, nec in dolio aliquid habebat, totum habebat in animo suo: salus domui Zacchaei 77Luc. XIX, 8; et plus misit haec vidua quam divites illi 78Marc. XII, 42; iste calicem aquae frigidae porrigens 79Matth. X, 42, non perdet mercedem suam; sed et pax in terra hominibus bonae voluntatis 80Luc. II, 14. Immola Deo sacrificium laudis. O sacrificium gratuitum, gratia datum! Non quidem hoc emi quod offerrem, sed tu donasti: nam nec hoc haberem. Immola Deo sacrificium laudis. Et haec immolatio sacrificii laudis, gratias agere illi a quo habes quidquid boni habes, et cujus misericordia tibi dimittitur quidquid tuum mali habes. Immola Deo sacrificium laudis: et redde Altissimo preces tuas. Hoc odore Dominus delectatur. Redde Altissimo preces tuas.

Notes

  1. 76. Psal. LV, 12
  2. 77. Luc. XIX, 8
  3. 78. Marc. XII, 42
  4. 79. Matth. X, 42
  5. 80. Luc. II, 14