TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] Est autem magnae considerationis et magnae profunditatis consilium Dei, quid causae fuerit ut cum patres nostros Patriarchas, et totum illum populum Israel eduxerit in manu fortissima de Aegypto, et persequentes inimicos eorum in mari demerserit, duxeritque per contradicentes gentes, debellatisque hostibus in terram promissionis posuerit, victoriasque magnas ex paucitate suorum in magna inimicorum multitudine fecerit: postea placuerit ei quasi avertere se a populo suo, ut stragem occisionis et mortis paterentur sancti ejus, et nemo resisteret, nemo defenderet, nemo prohiberet; quasi averterit faciem suam a gemitibus corum, quasi oblitus sit eos, quasi ipse non sit Deus, qui in manu valida et brachio excelso evidentissima potentia patres nostros, id est illum populum, sicut dixi, ab Aegypto liberatum, victis pulsisque de terra sua gentibus constituerit in regno, mirantibus omnibus quod saepe a paucis multi victi essent. Hoc ergo in gemitu confessionis incipit cantari in psalmo isto. Non frustra enim ista facta sunt, nisi ut intelligatur quare facta sint. Proinde quia facta sunt, manifestum est: quare sint facta, altius quaerendum est. Ideo titulus non habet tantum, filiis Core; sed, In intellectum filiis Core. Hoc et in illo psalmo est, cujus primum versum ipse Dominus de cruce dixit: Deus meus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Transfigurans enim nos in id quod dicebat, et in corpus suum (quia et nos sumus corpus ejus, ille caput nostrum), vocem de cruce non dixit suam, sed nostram. Non enim unquam eum dereliquit Deus, nec ipse a Patre unquam recessit; sed propter nos dixit hoc: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Nam sequitur ibi: Longe a salute mea verba delictorum meorum. Et ostendit ex quorum persona hoc dixerit; non enim in ipso delictum potuit inveniri. Clamabo ad te, inquit in ipso psalmo, per diem, et non exaudies; et nocte, subauditur utique, et non exaudies; sed addidit: et non ad insipientiam mihi 4Psal. XXI, 2, 3 , id est, hoc ipsum quod non exaudies, non ad insipientiam mihi, sed ad intellectum. Quid est, ad intellectum non exaudies? id est, me non exaudies ad temporalia, ut intelligam a te desideranda sempiterna. Non ergo relinquit Deus, et cum videtur relinquere, tollit quod male desiderasti, et docet quid debeas bene desiderare. Si enim semper Deus in istis prosperitatibus faveret nobis, ut omnia nobis abundarent, nullamque in tempore isto mortalitatis nostrae tribulationem, nullas pressuras angustiasque pateremur; non diceremus nisi ista esse summa bona quae praestat Deus servis suis, et majora ab illo non desideraremus. Ideo autem huic vitae male dulci miscet amaritudines tribulationum, ut alia quae salubriter dulcis est, requiratur; hoc est, In intellectum filiis Core. Denique audiamus Psalmum, et ibi potius hoc videamus.

Notes

  1. 4. Psal. XXI, 2, 3