[vers. 9.] Oculi ejus in pauperem respiciunt. Justos enim maxime persecuturus est de quibus dictum est: Beati pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum coelorum 56Matth. V, 3 . Insidiatur in occulto, velut leo in cubili suo. Leonem in cubili dicit eum in quo et vis et dolus operabitur. Prima enim persecutio Ecclesiae violenta fuit, cum proscriptionibus, tormentis, caedibus, Christiani ad sacrificandum cogerentur: altera persecutio fraudulenta est, quae nunc per cujuscemodi haereticos et falsos fratres agitur: tertia superest per Antichristum ventura, qua nihil est periculosius, quoniam et violenta et fraudulenta erit. Vim habebit in imperio, dolum in miraculis: ad vim relatum est, quod dictum est, leo; ad dolos, quod dictum est, in cubili suo. Et rursum ipsa repetita sunt converso ordine. Insidiatur, inquit, ut rapiat pauperem; hoc ad dolum pertinet: quod autem sequitur, Rapere pauperem dum attrahit eum, violentiae deputatur; attrahit enim significat, quibus potest cruciatibus affligendo ad se adducit.