Quid, si te sic tentat, ut dicat tibi: Si christianus esses, faceres miracula, quomodo fecerunt multi christiani? Tu jam suggestione mala deceptus, tentares Dominum Deum tuum, ut diceres Domino Deo nostro: Si christianus sum, et sum ante oculos tuos, et in aliquo numero tuorum me computas, faciam et ego aliquid, qualia multa fecerunt sancti tui? Tentasti Deum, quasi non sis christianus si hoc non facias. Multi talia desiderantes ceciderunt. Nam Simon ille magus talia desideravit ab Apostolis, qui Spiritum sanctum pecunia voluit comparare 61Act. VIII, 18, 19 . Amavit potentiam miraculorum, et non amavit imitationem humilitatis. Ideo quidam discipulus, vel quidam de turba cum vellet sequi Dominum, attendens miracula quae faciebat; vidit illum Dominus superbum non quaerere viam humilitatis, sed typhum potentiae, et ait: «Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet» 62Matth. VIII, 20 . Vulpes in te foveas habent; volucres coeli nidos in te habent. Vulpes dolus est; volucres coeli superbia est: sicut enim volucres alta petunt, sic superbi; ut et vulpes cavernas habent dolosas, ita omnes insidiatores. Quid ergo respondit Dominus? Potest in te habitare superbia et dolus; Christus non habet ubi in te habitet, ubi reclinet caput suum. Quia reclinatio capitis, humilitas Christi est. Nisi reclinaret caput, non justificareris. Talia desiderantes et discipuli, et volentes jam appetere sedem regni, antequam viam humilitatis caperent, quando illi suggestum est a matre discipulorum, «Dic ut unus sedeat ad dexteram, et alius ad sinistram tuam;» potentiam quaerebant: sed per passionem humilitatis venitur ad potentiam regni. Ait Dominus: «Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum» 63Matth. XX, 21, 22 ? Quid cogitatis altitudinem regni, et non imitamini humilitatem meam? Ergo quid, si sic te tentet, Fac miracula? ne tu tentes Deum, quid debes respondere? Quod respondit Dominus. Ait illi diabolus. «Mitte te deorsum; quia scriptum est, Angelis suis mandavit de te, ut in manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.» Si te miseris, Angeli te suscipient. Et posset quidem fieri, fratres, ut si se misisset Dominus, obsequia Angelorum susciperent carnem Domini: sed quid illi ait? «Iterum scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum.» Hominem me putas. Ad hoc enim accessit diabolus, ut tentaret utrum Filius Dei ipse esset. Videbat carnem; sed majestas in operibus apparebat. Angeli testimonium dixerant. Ille videbat mortalem, ut tentaret, ut Christo tentato doceretur christianus. Quid ergo scriptum est? «Non tentabis Dominum Deum tuum.» Itaque non tentemus Dominum, ut dicamus. Si ad te pertinemus, miraculum faciamus.