Hic dicet aliquis: Quomodo agebat quod nolebat malum, et quomodo ipse non id agebat, sed quod habitabat in illo peccatum? Interim jam ista quaestio soluta est, satisque apparuit Scripturae auctoritate canonicae, fieri posse ut ambulantes in viis Domini, quamvis non sint sine peccato, non tamen id operentur ipsi. «Non enim qui operantur iniquitatem,» hoc est peccatum, quia «peccatum iniquitas est, in viis ejus ambulaverunt.» Jam vero qua ratione possit intelligi, et agens illud propter corpus mortis hujus, in quo lex peccati habitat, et non ipse agens illud propter vias Domini in quibus ambulat; alius sermo necessarius est, quia iste claudendus est.