[vers. 20.] Proinde vide quid sequitur, quia muta efficientur labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia et contemptu. Attendit iste qui sic gemit, vidit bona Dei intus in spiritu, vidit haec bona quae in occulto videntur, sed ab impiis non videntur. Vidit eos propterea loqui adversus justum iniquitatem in superbia et contemptu, quia bona hujus saeculi videre norunt, bona autem futuri saeculi nec cogitare sciunt. Sed ut commendaret ipsa bona futuri saeculi hominibus, quos jubet tolerare, non amare praesentia, exclamavit et addidit: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine! Hic homo impius si dicat: Ubi est ista multitudo dulcedinis? Respondebo: Quomodo tibi ostendam multitudinem hujus dulcedinis, qui palatum de febre iniquitatis perdidisti? Mel si non nosses, quam bene saperet non clamares, nisi gustasses. Palatum cordis non habes ad haec bona gustanda; quid tibi faciam? Quomodo ostendam? Non est cui dicere: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus 85Psal. XXXIII, 9 . Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Quid est abscondisti illis? Servasti illis, non negasti, ut soli ad eam perveniant (bonum est enim quod justis et impiis non potest esse commune); ut timendo perveniant. Quamdiu enim adhuc timent, nondum et ipsi pervenerunt: sed credunt se perventuros, et a timore incipiunt. Nihil enim dulcius est immortalitate sapientiae, sed initium sapientiae timor Domini 86Prov. I, 7; Psal. CX, 10. Quam abscondisti timentibus te.