Nam et populus ille terrena bona desideravit, et regnum Jerusalem, subjectionem inimicorum suorum, abundantiam fructuum, salutem propriam, salutem filiorum suorum. Talia desiderabant, et talia accipiebant, sub Lege custodiebantur. Desiderabant a Deo bona, quae dat et jumentis, quia nondum ad illos venerat Filius hominis, ut essent Filii hominum: tamen jam habebant nubes annuntiantes Filium hominis. Venerunt ad illos Prophetae, annuntiaverunt Christum: et erant ibi quidam qui intelligebant, et spem futuram habebant, ut acciperent misericordiam, quae in coelo est. Erant ibi qui nonnisi carnalia desiderarent et terrenam ac temporalem felicitatem. Ipsis labebantur pedes ad facienda vel adoranda idola. Quando enim illos admonebat, et flagellabat in his omnibus quibus delectabantur, et auferebat ea, patiebantur famem, bella, pestilentias, morbos, et convertebantur ad idola. Talia bona quae pro magno a Deo desiderare debebant, ab idolis desiderabant, et dimittebant Deum. Attendebant enim ipsa bona, quae quaerebant, abundare impiis et sceleratis, et putabant se frustra Deum colere, quia non dabat mercedem terrenam. O homo! operarius es Dei; postea est tempus mercedem accipiendi: quid jam flagitas mercedem antequam opereris? Si venerit operarius ad domum tuam, numquid dabis mercedem ante, nisi perfecerit opera sua? Nam perversum eum existimabis, si dixerit: Prius accipiam mercedem, et tunc operabor. Irasceris. Quare autem irasceris? Quia non habuit fidem homini mendaci. Quomodo Deus non irascetur, cum tu fidem non habeas ipsi veritati? Quod tibi promisit, daturus est: non fallit, quia veritas est qui promisit. Sed times ne forte non habeat quod det? Omnipotens est. Noli timere, ne non sit qui det; immortalis est. Non timeas, ne succedatur ei; perpetuus est: securus esto. Si vis in te praesumere tota die operarium tuum, crede et tu Deo tota vita tua; quia vita tua momentum temporis est ad Deum. Et eris, quid? Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt.