TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Sustinuit anima mea in verbum tuum.» Nemo sustinet, nisi qui nondum accepit quod promissum est: nam qui jam accepit, quid sustinet? Accepimus remissionem peccatorum; sed promissum est nobis regnum coelorum: debita nostra deleta sunt; sed merces nostra adhuc futura est: accepimus veniam; sed aeternam vitam nondum tenemus. Sed qui dedit veniam, ipse promisit et vitam aeternam. Si verbum nostrum esset, deberemus timere: quia verbum Dei est, non fallit. Securi ergo speramus in verbum ejus qui fallere non potest. «Speravit anima mea in Dominum, a vigilia matutina usque ad noctem.» Quid est quod ait? uno die speravit in Dominum, et finita est tota spes ipsius? «A vigilia matutina usque ad noctem, speravit in Dominum.» Ista vigilia matutina, finis noctis est; hinc «usque ad noctem speravit anima mea in Dominum.» Ergo intelligendum est, ne putemus uno die nobis sperandum esse in Dominum, «A vigilia matutina usque ad noctem.» Quid ergo putatis, fratres? Hoc est, «A vigilia matutina usque ad noctem, speravit anima mea in Dominum»: quia Dominus per quem nobis dimissa sunt peccata, in vigilia matutina resurrexit a mortuis, ut hoc speremus in nobis futurum quod praecessit in Domino. Jam enim peccata nostra dimissa sunt, sed nondum resurreximus: si nondum resurreximus, nondum in nobis factum est quod praecessit in capite nostro. Quid praecessit in capite nostro? Quia et caro ipsius capitis resurrexit; spiritus illius capitis numquid mortuus est? Sed quod in eo mortuum est, resurrexit. Resurrexit autem tertia die; et quodam modo hoc nobis dixit Dominus: Quod in me vidistis, sperate in vobis; id est, quia ego resurrexi, resurgetis et vos.