[«vers.» 2, 3.] Unde autem hoc speravit? «Quoniam inclinavit,» inquit, «aurem suam mihi, et in diebus meis invocavi.» Ergo ideo dilexi, quoniam exaudiet; ideo exaudiet, «quoniam inclinavit aurem suam mihi.» Sed unde scis, o anima humana, quod inclinavit Deus aurem suam tibi, nisi dicas, Credidi? Manent ergo tria haec, fides, spes, charitas 2I Cor. XIII, 13 : quia credidisti, sperasti; quia sperasti, dilexisti. Jam si quaeram unde crediderit anima inclinasse sibi aurem Deum suum; nonne respondebit: Quia «prior dilexit nos, et Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum» 3Rom. VIII, 32 ? «Quomodo» enim «invocabunt in quem non crediderunt?» ait Doctor Gentium: «aut quomodo credent quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur» 4Id. X, 14, 15 ? Cum haec omnia gesta erga me cernerem, quomodo non crederem quod inclinavit Dominus aurem suam mihi? Et sic commendavit in nobis dilectionem suam, ut Christus pro impiis moreretur 5Id. V, 8, 9 . Cum igitur haec mihi annuntiarent speciosi pedes eorum qui annuntiaverunt pacem, qui annuntiaverunt bona 6Isai. LII, 7 , quia «omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit» (Joel II, 32) , credidi aurem ejus inclinatam mihi, «et in diebus meis invocavi.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 2. I Cor. XIII, 13
- 3. Rom. VIII, 32
- 4. Id. X, 14, 15
- 5. Id. V, 8, 9
- 6. Isai. LII, 7