[vers. 11, 12.] Dicat ergo caput nostrum: Insurgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. Nos autem dicamus capiti nostro: Domine, quid ignorabas? Itane tu aliquid ignorabas? Nonne et interrogantium corda noveras? nonne eorum dolos ante prospexeras? nonne in eorum manus te sciens dederas? nonne ut ab eis patereris veneras? Quid ergo ignorabas? Ignorabat peccatum: et hoc peccatum ignorabat, non quasi non judicando, sed non committendo. Sunt hujusmodi locutiones etiam quotidianae, cum dicis de aliquo, Non novit stare, hoc est, quia non stat: et, Non novit benefacere, quia non benefacit. Non novit malefacere, quia non malefacit. Quod alienum est ab opere, alienum est a conscientia: quod alienum est a conscientia, alienum videtur et a scientia. Ita dicitur Deus nescire, quomodo ars non novit vitia; et tamen per artem cognita dijudicantur. Hoc ergo nobis caput nostrum interrogantibus ex ipsius Evangelii sui veritate respondet, cum dixerimus, Domine, quid ignorabas? quid tu potuisti interrogari quod nesciebas? Respondet: Iniquitates ignorabam, de iniquitatibus interrogabar. Habes in Evangelio, si non me credis ignorare iniquitates, quia et ipsos iniquos ignoro, quibus in fine dicturus sum: Non novi vos, recedite a me qui operamini iniquitatem 48Matth. VII, 23 . Numquid non noverat quos damnabat? aut potest juste damnare, nisi bonus cognitor? Et tamen bonus cognitor non est mentitus, dicendo, Non novi vos: id est, non coaptamini corpori meo, non haeretis regulis meis: vitia estis; ego autem ars ipsa sum quae non habet vitium, et in qua quisque non discit nisi non facere vitium. Insurgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. Quid sic ignorabat Christus, quam blasphemare? Hinc interrogabatur a persecutoribus, et quia verum dixit, blasphemasse judicatus est 49Id. XXVI, 65. Sed a quibus? De quibus sequitur, Retribuebant mihi mala pro bonis, et sterilitatem animae meae. Ego attuli fecunditatem, ipsi retribuebant sterilitatem; ego vitam, ipsi mortem; ego honorem, ipsi contumelias: ego medicinam, ipsi vulnera; et in his omnibus quae retribuebant, utique sterilitas erat. Hanc sterilitatem in arbore maledixit, ubi fructum cum quaereret non invenit 50Id. XXI, 19. Folia erant, et fructus non erant: verba erant, et facta non erant. Vide in verbis numerositatem, et in factis sterilitatem: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras 51Rom. II, 21, 22. Tales erant qui Christum quae ignorabat interrogabant.