TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] Audite haec omnes gentes. Non ergo vos soli qui hic estis. Nam vox nostra quanta est, ut sic clamemus, ut audiant omnes gentes? Clamavit enim per Apostolos Dominus noster Jesus Christus, clamavit tot linguis quas misit; et videmus hunc psalmum qui ante non recitabatur nisi in una gente, in synagoga Judaeorum, recitari per totum orbem terrarum, per omnes Ecclesias, impletumque esse quod hic dictum est, Audite haec omnes gentes. Ad hoc solum volo intentos facere animos vestros, ne propter laborem corporalem non erigatis animum, terrente vos longitudine psalmi hujus. Si potuerit, finietur hodie: si non, restabit nobis aliquid in crastinum diem; tamen vos semper intenti estote. Tantum enim audietis, si Dominus voluerit, quantum vos non gravet, sed relevet. Audite haec, omnes gentes: unde estis et vos. Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Hoc iterum videtur repetisse, quasi parum fuerit quod dixit, Audite. Quod dico, inquit, audite, auribus percipite, hoc est, nolite transeunter audire. Quid est, auribus percipite? Quod Dominus dicebat, Qui habet aures audiendi, audiat 1Matth. XI, 25 : cum omnes qui in conspectu ejus erant, utique haberent aures; quas ille aures quaerebat nisi cordis, cum diceret, Qui habet aures audiendi, audiat? Has et iste psalmus aures pulsat. Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Forte et hic est aliqua distinctio. Non quidem nos coarctare debemus, sed nihil mali est etiam istam explicare sententiam. Forte aliquid distat inter id quod dixit, omnes gentes, et quod dixit, omnes qui habitatis orbem. Significantius enim fortasse voluit nos intelligere quod dixit, inhabitatis, ut gentes intelligamus omnes iniquos, habitatores autem orbis omnes, justos. Ille enim habitat qui non tenetur: nam qui tenetur, habitatur, non habitat. Quomodo ille possidet quaecumque habet, qui dominus est rerum suarum; dominus autem est, qui non est irretitus cupiditate: qui autem cupiditate tenetur, possessus est, non possessor. Habemus enim quoddam verbum habitatione signatum in Scriptura Dei, ubi ait, Elegi abjici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum 2Psal. LXXXIII, 11 . Quid enim, si abjiceris in domo Domini, non ibi habitas? Noluit significare habitationem, nisi in eis qui regunt, et tenent, et dominantur, et gubernant: qui autem contemnuntur, non quasi habitant, sed subjecti sunt. Ita autem dixit: Subditus volo esse in domo Dei, magis quam regnare in tabernaculis peccatorum. Itaque si est aliqua distinctio inter omnes gentes, et habitatores orbis, sicut est distinctio inter audite, et auribus percipite, hoc quidem videtur repetisse; sed tamen aliud est, quod sane voluit significare; quia ista eloquia audituri erant non solum peccatores et impii, sed et justi. Permixte modo audiunt omnes: sed cum ventum fuerit ad reddendam rationem, separabuntur qui sine causa audierunt, ab illis qui auribus perceperunt. Audiant ergo et peccatores: Audite haec, omnes gentes. Audiant et justi, qui non sine causa audierunt, et regunt potius terram, quam reguntur a terra: Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem.

Notes

  1. 1. Matth. XI, 25
  2. 2. Psal. LXXXIII, 11