TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 3.] Si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero super lectum stratus mei.» Privata enim res ipsa, ubi homo acquiescit, superbos facit; ideo dixit, «Si ascendero.» In re quam privatam quisque possidet, necesse est superbus sit: inde se enim tendit homo ad hominem, cum ambo sint caro. Quid est homo, fratres? Caro. Et quid est alter homo? Altera caro. Et tamen caro dives extendit se contra carnem pauperem; quasi aliquid illa caro attulerit quando nata est, aut aliquid auferat quando moritur. Ad hoc plus habuit, ut plus tumeret. Iste autem qui vult invenire locum Domino, dicit, «Si ascendero super lectum strati mei.»