Videntur autem sibi purgatioris esse religionis, qui dicunt: Nec simulacrum, nec daemonium colo; sed effigiem corporalem ejus rei signum intueor, quam colere debeo. Itaque interpretantur simulacra, ut alio dicant significari terram, unde templum solent appellare Telluris; alio mare, sicut Neptuni simulacro; alio acrem, sicut Junonis, alio ignem, sicut Vulcani; alio luciferum, sicut Veneris; alio solem, alio lunam, quorum simulacris eadem nomina sicut Telluris imponunt; alio illud, alio illud sidus, vel illam vel illam creaturam: neque enim cuncta enumerare sufficimus. De quibus rursus cum exagitari coeperint, quod corpora colant, maximeque terram, et mare, et aerem, et ignem, quorum nobis usus in promptu est (nam de coelestibus quoniam nostro ea corpore contrectare atque contingere, nisi oculorum radiis non valemus, non ita erubescunt); respondere audent non se ipsa corpora colere, sed quae illis regendis praesident numina. Itaque Apostoli una sententia poenam istorum damnationemque testatur: «Qui transmutaverunt,» inquit, «veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae, potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula» 33Rom. I, 25 . Nam priore parte hujus sententiae, simulacra damnavit; posteriore autem, interpretationes simulacrorum: effigies enim a fabro factas appellando nominibus earum rerum quas fabricavit Deus, transmutant veritatem Dei in mendacium; res autem ipsas pro diis habendo et venerando, serviunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula.