«Jucundetur cor meum, ut timeat nomen tuum.» Ergo timor in jucunditate est. Et quomodo jucunditas, si timor? Nonne timor amarus solet esse? Erit aliquando jucunditas sine timore, modo jucunditas cum timore: nondum est enim plena securitas, nec perfecta jucunditas. Si nulla jucunditas, deficimus; si plena securitas, male exsultamus. Ergo et jucunditatem aspergat, et timorem incutiat, ut de dulcedine jucunditatis perducat nos ad sedem securitatis: dando timorem, non nos faciat male exsultare, et recedere de via. Ideo dicit psalmus, «Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore» 49Psal. II, 11 : sic et apostolus Paulus dicit, «Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini; Deus enim est qui operatur in vobis» 50Philipp. II, 12, 13 . Quidquid ergo prosperum venit, fratres, magis metuendum est: quae putatis prospera, magis tentationes sunt. Venit haereditas, venit copia rerum, abundat circumfluentia nescio cujus felicitatis: tentationes sunt istae; cavete ne vos ista corrumpant. Quidquid etiam prosperum est secundum Christum et germanam charitatem Christi: si forte lucratus es uxorem tuam quae fuit in parte Donati; si forte crediderunt filii tui qui fuerunt pagani; si forte lucratus es amicum tuum qui te volebat seducere ad theatra, et tu eum duxisti ad ecclesiam; si forte contradictor nescio quis inimicus tuus et rabide saeviens, deposita illa rabie factus est mitis, et agnovit Deum, nec oblatrat adversus te, sed clamat tecum adversus malum: ista jucunda sunt. Unde enim gaudemus, si de his non gaudemus? aut quae sunt alia gaudia nostra, nisi ista? Sed quia abundant et tribulationes, et tentationes, et dissensiones, et schismata, et caetera mala, sine quibus non potest esse saeculum hoc, donec transeat iniquitas; exsultatio illa non nos faciat securos, sed ita jucundetur cor nostrum, ut timeat nomen Domini, ne aliunde jucundetur, aliunde feriatur. Securitatem non exspectetis in peregrinatione: quando illam hic voluerimus, viscum erit corporis, non securitas hominis. «Jucundetur cor meum, ut timeat nomen tuum.»