TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vespere demorabitur fletus. Nolite timere, quia dixerat nobis, Psallite; et hic gemitus est: in psallendo exsultatio, in orando gemitus. Geme de praesentibus, psalle de futuris: ora de re, psalle de spe. Vespere demorabitur fletus. Quid est, Vespere demorabitur fletus? Vespera fit quando sol occidit. Occidit sol ab homine, id est lux illa justitiae, praesentia Dei. Ideo quando expulsus est Adam, quid dictum est in Genesi? Cum deambularet Deus in paradiso; ad vesperam deambulabat Deus: jam ille peccator texerat se intra lignum, nolebat videre faciem Dei 30Id. III, 8, ad quam gaudere consueverat: occiderat illi sol justitiae, non gaudebat ad praesentiam Dei. Inde inchoata est omnis vita ista mortalis. Vespere demorabitur fletus. Diu eris in fletu, o genus humanum: nasceris enim de Adam, et sic est factum; et nos ex Adam sumus, et quotquot crearunt filios, et creaturi sunt, ex Adam sunt, ex quo et ipsi creati sunt. Vespere demorabitur fletus: et in matutinum exsultatio: quando coeperit oriri fidelibus lux, quae occiderat peccatoribus. Nam ideo et Dominus Jesus Christus in matutino resurrexit de sepulcro 31Matth. XXVIII, 1, ut quod dedicavit in fundamento, hoc promitteret domui. In Domino nostro vespera fuit, qua sepultus est; et matutinum, quo resurrexit, tertio die: sepultus es et tu vespere in paradiso, et resurrexisti tertio die. Quomodo tertio die? Si saeculum cogites, unus dies est ante Legem, secundus sub Lege, tertius sub Gratia. Quod triduo illo ostendit caput tuum, hoc triduo saeculi ostenditur in te. Quando? In matutino sperandum est, laetandum est; sed perferendum est modo, et gemendum.

Notes

  1. 30. Id. III, 8
  2. 31. Matth. XXVIII, 1