TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid ergo sequitur? Tota potentia tua, et tota cogitatio iniquitatis tota die, et meditatio malignitatis in lingua tua sine intermissione, quid egit? quid fecit? Sicut novacula acuta fecisti dolum. Ecce quid faciunt sanctis mali; capillos radunt. Quid est quod dixi? Si sint tales cives Jerusalem qui audiant vocem Domini sui, regis sui dicentis, Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 22Matth. X, 28 ; qui audiant vocem, quae modo ex Evangelio recitata est, Quid prodest homini si totum mundum lucretur, se autem ipsum detrimentum faciat 23Id. XVI, 26 , contemnunt omnia praesentia bona, insuper et ipsam vitam. Et quid factura est novacula Doech homini meditanti in hac terra regnum coelorum; et futuro in regno coelorum, habenti secum Deum, et permansuro cum Deo? quid est factura illa novacula? Capillos rasura, calvum factura est. Et hoc ad Christum pertinet, qui in loco Calvariae crucifixus est. Facit et filium Core, quod interpretatur Calvitium. Nam isti capilli superflua rerum temporalium significant. Qui quidem capilli non superflue facti sunt a Deo in corpore hominum, sed ad aliquod ornamentum: tamen quia sine sensu praeciduntur, illi qui haerent corde in Domino, sic habent ista terrena tanquam capillos. Sed aliquando et aliquid boni de capillis operandum est, quando frangis panem esurienti, egenum sine lecto inducis in domum tuam, si videris nudum, vestis 24Isai. LVIII, 7: postremo etiam ipsi martyres imitantes Dominum, sanguinem pro Ecclesia fundentes, audientes vocem illam, Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere 25I Joan. III, 16 , quodammodo de capillis suis bene nobis fecerunt, id est de his rebus quas potest amputare vel radere illa novacula. Quia ergo et de ipsis capillis boni aliquid fieri potest significavit et illa mulier peccatrix, quae cum flevisset super pedes Domini, capillis suis tersit, quos lacrymis rigavit 26Luc. VII, 38. Quid significans? Quia cum misertus fueris alicujus, debes et subvenire, si potes. Cum enim misereris, tanquam lacrymas fundis: cum subvenis, capillis tergis. Et si hoc cuicumque, quanto magis pedibus Domini? Qui sunt pedes Domini? Evangelistae sancti, de quibus dictum est, Quam speciosi sunt pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona 27Isai. LII, 7, et Rom. X, 15 ! Ergo acuat sicut novaculam linguam suam Doech; acuat dolum quantum potest: ablaturus est superflua temporalia; numquid necessaria sempiterna?

Notes

  1. 22. Matth. X, 28
  2. 23. Id. XVI, 26
  3. 24. Isai. LVIII, 7
  4. 25. I Joan. III, 16
  5. 26. Luc. VII, 38
  6. 27. Isai. LII, 7, et Rom. X, 15