TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Exsurge, Domine, in ira tua. Quid adhuc iste quem perfectum dicimus, ad iram provocat Deum? Nonne videndum est ne potius ille perfectus sit, qui cum lapidaretur, dixit: Domine, ne statuas illis hoc peccatum 16Act. VII, 59 ? An et iste, non adversus homines haec precatur, sed adversus diabolum et angelos ejus, quorum possessio peccatores atque impii homines sunt? Non ergo saeviens, sed misericors adversus eum orat, quisquis orat ut ei auferatur ista possessio ab illo Domino qui justificat impium 17Rom. IV, 5: cum enim justificatur impius, ex impio fit justus, et ex possessione diaboli migrat in templum Dei; et quoniam poena est, ut cuique auferatur possessio in qua dominari desiderat, hanc poenam dicit iram Dei adversus diabolum, ut desinat possidere quos possidet. Exsurge, Domine, in ira tua: Exsurge, hic appare dixit, humanis videlicet et latentibus verbis, quasi Deus dormiat, cum in secretis suis incognitus latet. Exaltare in finibus inimicorum meorum. Fines dixit ipsam possessionem, ubi vult Deum exaltari potius, id est honorari et glorificari, quam diabolum, dum impii justificantur et laudant Deum. Et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti: id est, quia humilitatem praecepisti, humilis appare; et tu prior imple quod praecepisti, ut exemplo tuo vincentes superbiam, non possideantur a diabolo, qui adversus tua praecepta superbiam persuasit, dicens: anducate, et aperientur vobis oculi, et eritis tanquam dii 18Gen. III, 5 .

Notes

  1. 16. Act. VII, 59
  2. 17. Rom. IV, 5
  3. 18. Gen. III, 5