[vers. 17.] Convertetur labor ejus in caput ejus, et iniquitas ejus in verticem ejus descendet. Non enim voluit ipse peccatum evadere; sed factus est sub peccato tanquam servus, dicente Domino: Omnis qui peccat, servus est 57Joan. VIII, 34 . Erit ergo iniquitas ejus super ipsum, cum ipse iniquitati suae subditur: quia non potuit dicere Domino, quod innocentes et recti dicunt: Gloria mea et exaltans caput meum 58Psal. III, 4 . Ita ergo ipse inferior erit, ut ejus iniquitas sit superior, et in illum descendat; quia gravat illum, et onerat, et ad requiem sanctorum revolare non sinit. Hoc fit, cum in homine perverso servit ratio, et libido dominatur.