[vers. 10.] Sed ubi humilitas ex hyssopo? Audi sequentia: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exultabunt ossa humiliata. Auditui meo, inquit, dabis exsultationem et laetitiam: gaudebo audiendo te, non loquendo contra te. Peccasti, quid defendis te? Loqui vis: patere, audi, cede divinis vocibus, ne perturberis et amplius vulnereris: commissum est, non defendatur; in confessionem veniat, non in defensionem. Adhibes te defensorem peccati tui, vinceris: non innocentem patronum adhibuisti, non est tibi utilis defensio tua. Quis es enim qui te defendas? Idoneus es tu ad accusandum te. Noli dicere, aut, Nihil feci; aut, Quid magnum feci; aut, Fecerunt et alii. Si faciendo peccatum nihil te dicis fecisse, nihil eris, nihil accipies; paratus est Deus dare indulgentiam, claudis contra te; ille paratus est dare, noli opponere obicem defensionis, sed aperi sinum confessionis. Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. Ipse donet ut dicam quod sentio. Feliciores sunt qui audiunt, quam qui loquuntur. Qui enim discit, humilis est: qui autem docet, laborat ut non sit superbus, ne male placendi affectus irrepat, ne Deo displiceat qui vult placere hominibus. Magnus tremor est in docente, fratres mei, magnus tremor est noster in his vocibus nostris. Credite cordi nostro quod videre non potestis: scit ipse qui mitescat nobis, qui propitius sit nobis, cum quanto sub illo tremore ad vos loquimur. Cum autem ipsum aliquid suggerentem et docentem intus audimus, securi sumus, securi gaudemus: sub magistro enim sumus, illius gloriam quaerimus, illum docentem laudamus: delectat nos veritas ejus intus, ubi nemo facit vel audit strepitum: ibi dixit iste esse laetitiam suam et exsultationem suam. Auditui meo, inquit, dabis exsultationem et laetitiam. Et ideo quia humilis, audit. Qui audit, qui vere audit et bene audit, humilis audit: gloria enim in illo est a quo audit quod audit. Posteaquam dixit, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam; continuo demonstravit quid faciat auditio, Exsultabunt ossa humiliata. Humiliata sunt ossa, ossa audientis non habent fastum, non habent tumorem, quem in se vix vincit qui loquitur. Inde et ille humilis magnus, quo in natis mulierem nemo major surrexit 30Matth. XI, 11, ille qui ita se humiliavit ut se indignum diceret solvere corrigiam calceamenti Domini sui 31Marc. I, 7, Joannes ille Baptista, dans gloriam magistro suo et ideo amico suo, ait; cum Christus putaretur, et ex eo superbire posset, et se extendere: non enim ipse se dixerat Christum; sed poterat accipere hominum errorem hoc putantium, ultro istum honorem deferre volentium 32Luc. III, 15: sed respuit falsum honorem ut inveniret veram gloriam: et vide humilitatem de auditu: ait, Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat et audit eum. Stantem se fecit et audientem, non cadentem et loquentem, Stat, inquit, et audit eum. Audistis auditum; ubi est exsultatio et laetitia? Continuo sequitur: Stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi 33Joan. III, 29 . Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata.