Et jam confessus est, invocavit: imo confessi sunt, invocaverunt; et dicitur ex persona unius, Enarrabo omnia mirabilia tua. Confessus exinanivit se malis, invocans implevit se bonis, enarrans eructavit quo se implevit. Et videte, fratres; cum confiterentur multi erant: Confitebimur tibi, Deus; confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum. Multa enim sunt corda confitentium, unum credentium. Quare multa sunt corda confitentium, unum credentium? Diversa enim peccata homines confitentur; unam fidem credunt. Jam ergo cum coeperit Christus habitare in interiore homine per fidem 14Ephes. III, 17, coeperitque invocatus possidere confessum; fit totus Christus, caput, et corpus, et ex multis unus. Audite jam verba Christi. Nam quasi non ejus verba videbantur, Confitebimur tibi, Deus; confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum. Jam incipit ex persona capitis sermo. Sive autem caput loquatur, sive membra loquantur, Christus loquitur: loquitur ex persona capitis, loquitur ex persona corporis. Sed quid dictum est? Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego, inquit, dico, in Christo et in Ecclesia 15Gen. II, 24, et Ephes. V, 31, 32 . Et ipse in Evangelio: Igitur jam non duo, sed una caro 16Matth. XIX, 6 . Nam ut noveritis has duas quodammodo esse personas, et rursus unam copulatione conjugii, tanquam unus loquitur apud Isaiam, et dicit: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam induit me ornamento 17Isai. LXI, 10 . Sponsum se dixit ex capite, sponsam ex corpore. Loquitur ergo unus; audiamus eum, et in eo nos quoque loquamur: simus membra ejus, ut haec vox et nostra esse possit. Enarrabo, inquit, omnia mirabilia tua. Evangelizat Christus seipsum, evangelizat se etiam in membris suis jam existentibus, ut et alios adducat, et accedant qui non erant, et copulentur membris ejus, per quae membra ejus praedicatum est Evangelium; et fiat unum corpus sub uno capite, in uno spiritu, in una vita.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 14. Ephes. III, 17
- 15. Gen. II, 24, et Ephes. V, 31, 32
- 16. Matth. XIX, 6
- 17. Isai. LXI, 10