[vers. 22.] Exsurge, Domine; judica causam meam. Desertus enim videor, quia nondum accepi quod promisisti: et factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus 83Psal. XLI, 4? Et quia non possum ostendere Deum meum; quasi inane sequar, insultatur mihi. Nec paganus tantum, vel Judaeus, vel haereticus; sed aliquando frater ipse catholicus torquet os, quando promissa Dei praedicantur, quando futura resurrectio praenuntiatur. Et adhuc et ipse, quamvis jam tinctus aqua salutis aeternae, portans sacramentum Christi, forsitan dicit, Et quis huc resurrexit? et, Non audivi patrem meum de sepulcro loquentem, ex quo eum sepelivi. Deus dedit legem ad tempus servis suis, ad quod se avocent: nam quis redit ab inferis? Et quid faciam talibus? ostendam quod non vident? Non possum: non enim propter illos Deus visibilis debet fieri. Jam id agant, si placet; ita faciant, ita conentur: quia ipsi nolunt converti in melius, Deum convertant in pejus. Videat qui potest, credat qui non potest, esse Deum. Etsi videt qui potest, numquid oculis videt? Intellectu videt, corde videt. Non enim solem et lunam volebat ostendere, qui dicebat: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 84Matth. V, 8 . Immundum autem cor nec ad fidem idoneum, ut quod non potest videre vel credat. Non video, inquit: quid crediturus sum? Anima enim tua videtur, ut opinor! Stulte! corpus tuum videtur; animam tuam quis videt? Cum ergo corpus tuum solum videatur, quare non sepeliris? Miratur quia dixi, Si corpus tantum videtur, quare non sepeliris? Et respondet (sapit enim ad hoc). Quia vivo. Unde scio quia vivis, cujus animam non video? unde scio? Respondebis: Quia loquor, quia ambulo, quia operor. Stulte! ex operibus corporis agnosco viventem; ex operibus creaturae non potes agnoscere Creatorem! Et forte qui dicit, Cum mortuus fuero, postea nihil ero: et litteras didicit, et ab Epicuro didicit hoc, nescio quo deliro philosopho, vel potius amatore vanitatis, non sapientiae; quem ipsi etiam philosophi porcum nominaverunt: qui voluptatem corporis summum bonum dixit, hunc philosophum porcum nominaverunt, voluntatem se in coeno carnali. Ab illo forte didicit iste litteratus dicere, Non ero posteaquam mortuus fuero. Siccentur flumina Etham; pereant doctrinae istae Gentium, pullulent vireta Jerusalem: videant quod possunt; corde credant quod videre non possunt. Certe ista omnia quae per mundum modo videntur, quando operabatur Deus salutem in medio terrae, cum ista dicebantur, nondum erant: et ecce tunc praedicta sunt; nunc impleta monstrantur, et adhuc dicit stultus in corde suo, Non est Deus 85Psal. XIII, 1 . Vae perversis cordibus! quoniam ita ventura sunt quae restant, sicut venerunt ista quae tunc non fuerunt, et ventura praenuntiabantur. An vero exhibuit nobis Deus omnia quae promisit, et de solo die judicii nos fefellit? Non erat Christus in terra; promisit, exhibuit: non virgo pepererat: promisit, exhibuit: non erat fusus sanguis pretiosus, quo deleretur chirographum mortis nostrae; promisit, exhibuit: nondum resurrexerat caro in vitam aeternam; promisit, exhibuit: nondum crediderant Gentes; promisit, exhibuit: nondum haeretici nomine Christi armati, contra Christum militabant; praedixit, exhibuit: nondum idola Gentium de terra deleta erant; praedixit, exhibuit: ista omnia cum praedixisset et exhibuisset, de solo die judicii mentitus est? Veniet omnino, quomodo ista venerunt; quia et ista antequam venirent futura erant, et futura prius praenuntiata sunt, et postea venerunt; veniet, fratres mei. Nemo dicat, Non veniet; aut, Veniet, sed longe est quod veniet: sed tibi prope est ut eas hinc. Sufficiat prima deceptio: si non potuimus primo permanere in praecepto, saltem corrigamur exemplo. Nondum erat exemplum casus humani, quando dictum est ad Adam: Morte morieris, si tetigeris; et venit de transverso serpens, et dixit: Non morte morieris. Creditus est serpens, contemptus est Deus; creditus est serpens, tactum est vetitum, mortuus est homo 86Gen. II, 17, et III, 4, 6, 19. Nonne impletum est potius quod minatus est Deus, quam quod promiserat inimicus? Sic est certe: agnoscimus hoc; inde omnes in morte: jam vel experti cauti simus. Non enim cessat et modo serpens insusurrare, et dicere: Numquid vere damnaturus est Deus tantas turbas, liberaturus est paucos? Quid est aliud quam, Facite contra praeceptum; non moriemini? sed quomodo tunc, sic et nunc. Si feceris quod suggerit diabolus, et contempseris quod praecepit Deus; veniet judiciis dies, et invenies verum quod minatus est Deus, et falsum quod pollicitus est diabolus. Exurge, Domine, judica causam meam. Mortuus es, et contemptus es; dicitur mihi, Ubi est Deus tuus 87Psal. XLI, 11? Exsurge, judica causam meam. Non enim venturus est ad judicium, nisi qui exsurrexit a mortuis. Venturus praenuntiabatur; venit, et contemptus est a Judaeis ambulans in terra; contemnitur a falsis christianis sedens in coelo. Exsurge, Domine; judica causam meam. Quoniam in te credidi, non peream; quia credidi quod non vidi, spe mea non fallar, accipiam quod promisisti; Judica causam meam. Memento opprobriorum tuorum; eorum quae ab imprudente sunt tota die. Adhuc enim insultatur Christo; nec deerunt tota die, hoc est usque in finem saeculi, vasa irae. Adhuc dicitur: Vana praedicant Christiani; adhuc dicitur: Inanis est resurrectio mortuorum. Judica causam meam: memento opprobriorum tuorum. Sed quorum nisi eorum quae ab imprudente sunt tota die? Numquid prudens hoc dicit? Prudens enim dictus est, Porro videns: si prudens porro videns, fide videtur porro; nam oculis vix ante pedes videtur tota die.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 83. Psal. XLI, 4
- 84. Matth. V, 8
- 85. Psal. XIII, 1
- 86. Gen. II, 17, et III, 4, 6, 19
- 87. Psal. XLI, 11