[«vers.» 42-44.] His autem omnibus beneficiis suis, Deus commendat in Abraham meritum fidei. Sequitur enim et dicit: «Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia.» Quod ait, «populum suum;» hoc repetivit, «electos suos:» et quod ait, «in exsultatione;» hoc repetivit, «in laetitia. Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt.» Quod sunt, «regiones gentium;» hoc sunt, «labores populorum:» et quod dictum est, «dedit illis;» hoc repetitum est, «possederunt.»