[«vers.» 21.] Quid enim sequitur? «Captabunt in animam justi.» Quare captabunt? Quia verum crimen non inveniunt quod objiciant. Quid enim captaverunt in Domino? Concinnaverunt falsa crimina 60Id. XXVI, 59 , quia vera invenire non potuerunt. «Et sanguinem innocentem condemnabunt.» Quare hoc totum fiat, in consequentibus declarabit.