Sed cum coepit veritas tua in circuitu praedicari, utique fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus 21Psal. II, 1, 2 . Utique cum coepisset veritas tua praedicari in circuitu tuo, tanquam venires ad ducendam conjugem ex alienigenis, occurrit leo fremens, et suffocatus est a te. Hoc enim praefiguratum est in Samson 22Judic. XIV, 5, 6 : et illis verbis meis, sine nomine illius dictis, non acclamaretis, nisi agnosceretis; audistis enim, ut illi qui soletis complui a nubibus Dei. Ergo «veritas tua in circuitu tuo.» Sed quando sine persecutionibus, quando sine contradictionibus, cum dictum sit eum natum in signum cui contradicetur 23Luc. II, 34 ? Quia ergo illa gens, ubi nasci, ubi conversari voluisti, tanquam terra erat separata a fluctibus Gentium, ut appareret arida compluenda, reliquae autem Gentes mare erant in amaritudine sterilitatis suae; quid faciunt praedicatores tui spargentes veritatem tuam in circuitu tuo, quoniam fremunt fluctus maris? quid faciunt? «Tu dominaris potestati maris.» Nam quid fecit mare saeviendo, nisi diem quem hodie celebramus? Martyres occidit, semina sanguinis sparsit, seges Ecclesiae pullulavit. Securae ergo pergant nubes; diffundant veritatem tuam in circuitu tuo, non timeant rabidos fluctus: «Tu dominaris potestati maris.» Movetur quidem mare, contradicit mare, perstrepit mare; sed fidelis Deus, qui non vos sinat tentari supra id quod potestis 24I Cor. X, 13 . Quia ergo fidelis est qui non vos sinit tentari supra id quod potestis: «Motum autem fluctuum ejus tu mitigas.»
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 21. Psal. II, 1, 2
- 22. Judic. XIV, 5, 6
- 23. Luc. II, 34
- 24. I Cor. X, 13