[vers. 2.] Et opera manuum ejus annuntiat firmamentum: quod dictum est, gloriam Dei, hoc repetitum est, opera manuum ejus. Quae opera manuum ejus? Non sicut quidam sentiunt, Deus verbo fecit omnia, et tanquam praestantiorem caeteris hominem suis manibus fecit. Non ita sentiendum est: infirma est ista, et non satis elimata sententia; omnia enim verbo fecit. Nam licet opera Dei diversa narrentur, in quibus hominem ad imaginem suam fecit 20Gen. I; tamen omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 21Joan. I, 3. Quod autem ad manus Dei attinet, et de coelis dictum est, Et opera manuum tuarum sunt coeli 22Psal. CI, 26 ; et ne putes etiam ibi coelos sanctos dictos subjecit: Ipsi peribunt, tu autem permanes 23Ibid., 27 . Ergo non solum homines, sed etiam coelos qui peribunt, Deus manibus suis fecit, cui dictum est, Opera manuum tuarum sunt coeli; et de terra hoc idem dictum est: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus ejus fundaverunt 24Psal. XCIV, 5 Ergo si et coelos manibus et terram manibus, non solum hominem fecit manibus: et si coelos verbo, et terram verbo, ergo et hominem verbo. Quod verbo, hoc manu; et quod manu, hoc verbo: non enim humanis membris statura Dei distincta est, qui ubique totus est, et nullo continetur loco; quod ergo verbo fecit, sapientia fecit, et quod manu fecit, virtute fecit. Christus est autem Dei Virtus et Dei Sapientia 25I Cor. I, 24: Omnia autem per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Enarrarunt, enarrant, enarrabunt coeli gloriam Dei: enarrabunt, inquam, coeli, hoc est sancti, gloriam Dei, a terra suspensi. Deum portantes, praeceptis tonantes, sapientia coruscantes; illam, ut dixi, gloriam Dei, qua salvi facti sumus indigni. Hanc indignitatem, id est, qua digni non fuimus, agnoscit filius minor egestate constrictus: agnoscit, inquam, hanc indignitatem filius minor a patre longe peregrinus, daemonum cultor, tanquam porcorum pastor; agnoscit gloriam Dei, sed egestate constrictus. Et quia illa gloria Dei facti sumus quod digni non fuimus, dicit ad Patrem suum: Non sum dignus vocari filius tuus 26Luc. XV, 21 : infelix, per humilitatem impetrat felicitatem; et eo se ostendit dignum, quo confitetur indignum. Hanc gloriam Dei coeli enarrant, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum: coelum firmamentum, firmum cor, non timidum cor. Annuntiata enim sunt ista inter impios, inter adversos Deo, inter amatores mundi persecutoresque justorum: inter saevientem mundum annuntiata sunt ista. Sed saeviens mundus quid poterat facere, quando firmamentum ista annuntiabat? Annuntiat firmamentum: quid? Opera manuum ejus. Quae sunt opera manuum ejus? Gloria Dei illa, qua salvi facti sumus, qua creati in bonis operibus sumus: ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis 27Ephes. II, 10; non solum quippe homines, sed etiam justos, si tamen sumus, ipse fecit nos, et non ipsi nos 28Psal. XCIX, 3.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 20. Gen. I
- 21. Joan. I, 3
- 22. Psal. CI, 26
- 23. Ibid., 27
- 24. Psal. XCIV, 5
- 25. I Cor. I, 24
- 26. Luc. XV, 21
- 27. Ephes. II, 10
- 28. Psal. XCIX, 3