TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 16.] Tentaverunt me, et subsannaverunt me subsannatione. Id est, irriserunt me, insultaverunt mihi: hoc capiti, hoc corpori. Attendite, fratres, ad gloriam Ecclesiae, quae nunc est; respicite opprobria ejus praeterita, respicite aliquando undique fugatos esse Christianos, et ubicumque inventos, illusos, caesos, occisos, bestiis objectos, incensos, laetatos homines adversus illos. Quod capiti, hoc et corpori Sicut enim Domino in cruce, sic corpori ipsius in omni illa quae jam facta est persecutione: nec desinunt etiam nunc persecutiones ipsorum. Ubicumque invenerint christianum, solent insultare, exagitare, irridere, vocare hebetem, insulsum, nullius cordis, nullius peritiae. Quidquid volunt faciant, Christus in coelo est: quidquid volunt faciant, honoravit ille poenam suam, jam crucem suam in omnium frontibus fixit: impius insultare permittitur, saevire non permittitur; sed tamen ex eo quod lingua promit, intelligitur quid gestet in corde. Striderunt in me dentibus suis.